Lyceum scientificum "Majorana" - Latinae - conditum est anno mcmlxxv - pridie Kalendas Octobres.

Nos semper amavimus res novas adeo ut de nobis dici possit:  "Oportet experiri nova itinera!" Novum iter incipit anno scholastico mcmlxxxv - lxxxvi, regente Floriana Giancotti ( quae etiam nunc nostram scholam regit ) : primum novum iter in provincia latinensi.

A longe mirante Collegio nostro patefacta est via ad alterum modum docendi / discendi … Iam tota institutio scholastica italica convertit se more aptiore tempori.

Utimur methodis et instrumentis ad delectandos et movendos discipulos . Putamus enim taedium vitandum esse ! Videmus iuvenes in eorum spatio / tempore, cum eorum curis et gustibus … Iuvenes qui vivunt tertio millennio et in schola paraturi sunt ad vitam , hodie ut olim , et in schola intelligunt quae sit vocatio unicuique , quod responsum societati dandum sit.

Quare etiam studium Linguae Latinae, ut studium Linguae Anglorum, Germanorum Gallorumque, utitur novis instrumentis ut machina praedita memoria artificiosa … Ita studium proximum iuvenibus esse vult.

Non solum notiones , sed ante omnia obviam ire Auctoribus - hominibus antiquis cum cogitationibus et sensibus vivis … et comparare nos cum illis .